- FAMA
- FAMAtamquam Dea ab Atheniensibus colebatur: ea describitur ab Hesiodo in ἔργοις καὶ ἡμέραις,Est dea Fama quidem, sunt ipsi numina Famae.Scribit et Plutarch, in Camillo, templum Famae constructum fuisse. Eam copiose Virg. describit in l. 4. Aen. v. 174. Ducem Marti assignat Famam Stat. Theb. l. 3. v. 427.------ ------ At vigil omniFama sono vario rerum succincta tumultusAnte volat currum, flatuque impulsa gementumAlipedum, trepidas denso cum murmure plumasExcutit ------Optimâ ratione. Constant enim ea fere bella et metu atque rumore, nec non terrore, atqueve audacibus dictis factisve, praecipua eorum momenta vertuntur. Cuiusmodi bellicarum rerum tumultuantem, et omnia percellentem Famam, nemo acutius, gravius, melius coloratius descripserit Lucano Civ. bell. l. I. v. 466. et seqq. Vide hanc in rem Casp. Barth. Animadvers. ad locum Statii. Celeritatem inprimis idem Stat. graphice describit Theb. l. 5. v. 691.---- volucrem equitum pr. everterat alasFama recens, geminos alis amplexa tumultus,Quae etiam tanta, ut saepe quoqueve, antequam res contingeret, Famam de ea vulgatam esle constet. Sic antequam Maximus Tyrannus occisus esset in Gallia, Romae in Circo Maximo populus, incettum ratione quâdam percitus, an praesagio, Silvanus devictus est, magnis vocibus exclamavit, apud Amm. Marcell. l. 15. c. 6. Hispaniae Regis Philippi II. mors in Gallia nuntiata, mense Aug. A. C. 1598. demum Septembri mense insecuta est. Et Elizabetha Angliae Regina, quo primum die decubuit, in Gallia mortua dicta fuit. Petrus Marth. Hist. l. 6. etc. Sed datam e morbo aliisqueve indiciis Famae occasionem in hisce quis dixerit: at Bredam a Mauritio Principe A. C. 1590. expugnatam octiduo ante ex Anglia nuntiatum esse, quam stratagemate nemini praeviso urbem aggrederetur Princeps, id vero admirandum prorsus, et in id valiturum, ut dicamus, Geniorum, modo bonorum, modo malorum, ministerium in talibus nuntiis, tam celeriter, cum res facta est, vel antequam in nervum erupit, perferendis, agnoscendum omnino esse, qua de re pulchre disserit Christoph. Forstnerus ad Tacit. Notis. Polit. Plura de Fama, apud praefatum Barth. ubi supra, et Car. Paschal. ubi de corona Famae quaedam habet, Coron. l. 5. c. I.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.